- BANDANAE
- BANDANAEparvae insulae Indiae Orientalis, numerô circiter septem, a meridie Sindarum Insularum ac Moluccarum sitae sunt, gradu circiter septimô latitudinis australis, alii eas ultra gradus 6. cum triente ponunt. Harum nomina sunt Bandan maior coeteris, ac iisdem nomen communicans, Mira, Rosolargtum, Ay, Rom, Neira, et Gunuape omnium minima, quae continuo ardet, atque ob id deserta est. Hae insulae nuces myristicas et mastichem ex eadem arbore ministrant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.